monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 390

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 390
quod ergo fuerit ex nominativo casu nominis et tertia verbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut iam necessario aut verum sit aut falsum aut dubium. namque 'homo animal est' omnes iudicamus verum esse, et 'omne animal homo est' omnes iudicamus falsum; 'ille disputat', quamvis necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium est. alterum enim horum necessarium esse intellegimus, sed quid [horum] sit nescimus. ubi vero illa verba sunt, quae impersonalia dicuntur, non ex nominativo casu impletur sententia, sed alios casus recipit, ut 'disputatur' cum dicitur, plena sententia est, si ablativum adiungas, hoc est 'a Cicerone'. et 'paenitet' cum dicitur, plena sententia est, si accusativum iungas, id est 'Ciceronem'.